tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos
dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei
omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite
secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non
faciunt
alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in
umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere
omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus
dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias
amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras
in synagogis
et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi
vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester
omnes autem vos fratres estis
et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est
Pater vester qui in caelis est
nec vocemini magistri quia magister vester unus est
Christus
qui maior est vestrum erit minister vester
qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se
humiliaverit exaltabitur
vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia
clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis
nec introeuntes sinitis intrare
[]
vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis
mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus
facitis eum filium gehennae duplo quam vos
vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per
templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet
stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod
sanctificat aurum
et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem
iuraverit in dono quod est super illud debet
caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat
donum
qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae
super illud sunt
et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui
inhabitat in ipso
et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui
sedet super eum
vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis
mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt
legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere
et illa non omittere
duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes
vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis
quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt
rapina et inmunditia
Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et
parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum
vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes
estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus
speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni
spurcitia
sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus
autem pleni estis hypocrisi et iniquitate
vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis
sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non
essemus socii eorum in sanguine prophetarum
itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis
eorum qui prophetas occiderunt
et vos implete mensuram patrum vestrorum
serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio
gehennae
ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et
scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis
flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate
in civitatem
ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est
super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem
Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et
altare
amen dico vobis venient haec omnia super generationem
istam
Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas
eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos
quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti
ecce relinquitur vobis domus vestra deserta
dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis
benedictus qui venit in nomine Domini